lines 303-407 Flashcards
tandem hīs Aenēān compellat vōcibus ultrō:
‘dissimulāre etiam spērāstī, perfide, tantum posse nefās tacitusque meā dēcēdere terrā?
nec tē noster amor nec tē data dextera quondam nec moritūra tenet crūdēlī fūnere Dīdō?
quīn etiam hībernō mōlīris sīdere classem et mediīs properās Aquilōnibus īre per altum, crūdēlis?
quid, sī nōn arva aliēna domōsque ignōtās peterēs, et Troia antīqua manēret, Troja per undōsum peterētur classibus aequor?
mēne fugis?
per ego hās lacrimās dextramque tuam tē (quandō aliud mihi iam miserae nihil ipsa relīquī), per cōnūbia nostra, per inceptōs hymenaeōs, sī bene quid dē tē meruī, fuit aut tibi quicquam dulce meum, miserēre domūs lābentis et istam, ōrō, sī quis adhūc precibus locus, exue mentem.’
Tē propter Libycae gentēs Nomadumque tyrannī ōdēre, īnfēnsī Tyriī;
tē propter eundem exsīnctus pudor et quā sōlā sīdera adībam fāma prior.
Cui mē moribundam dēseris - hospes, (hoc solum nōmen quoniam dē conjuge restat?) Quid moror?
An mea Pygmaliōn dum moenia frāter dēstruat, aut captam dūcat Gaetūlus Iarbās?
Saltem sī qua mihī dē tē suscepta fuisset ante fugam subolēs, sī quis mihi parvulus aulā lūderet Aenēās, quī tē tamen ōre referret, nōn equidem omnīnō capta ac dēserta vidērer.”
Dīxerat. Ille Jovis monitīs immōta tenēbat lūmina, et obnixus cūram sub corde premēbat.
Tandem pauca refert:
“Ego tē, quae plūrima fandō ēnumerāre valēs, numquam, rēgīna, negābō prōmeritam, nec mē meminisse pigēbit Elissae, dum memor ipse meī, dum spīritus hōs regit artūs.
Pro rē pauca loquar.
Neque ego hanc abscondere fūrtō spērāvī (nē finge) fugam, nec conjugis umquam praetendī taedās, aut haec in foedera vēnī.
Mē sī fāta meīs paterentur dūcere vītam auspiciīs et sponte meā compōnere cūrās, urbem Trojānam prīmum dulcīsque meōrum reliquiās colerem, Priamī tēcta alta manērent, et recidīva manū posuissem Pergama victīs.
Sed nunc ītaliam magnam Grynēus Apollō, ītaliam Lyciae jussēre capessere sortēs;
hic amor, haec patria est.