Witches Of Thessaly Lit Crit Flashcards

You may prefer our related Brainscape-certified flashcards:
1
Q

iuvenis ego Mileto profectus ad spectaculum Olympicum, cum haec etiam loca provincae clarae visitare cuperem, peragrata tota Thessalia Larissam perveni.

A
How well did you know this?
1
Not at all
2
3
4
5
Perfectly
2
Q

ac dum urbem pererrans tenuato viatico paupertati meae fomenta quaero, medio in foro senem conspicio.
insistebat lapidem magnaque voce praedicabat, si quis mortuum custodire vellet, magnum praemium accepturum esse.

A
How well did you know this?
1
Not at all
2
3
4
5
Perfectly
3
Q

et cuidam praetereunti ‘quid hoc’ inquam ‘audio? hic mortui solent aufugere?’
‘tace,’ respondit ille. ‘nam puer et satis peregrinus es, meritoque nescis in Thessalia te esse, ubi sagae ora mortuorum semper demorsicant, quae sunt illis artis magicae supplementa.’
contra ego ‘quali custodela’ inquam ‘opus est?’

A
How well did you know this?
1
Not at all
2
3
4
5
Perfectly
4
Q

‘iam primum’ respondit ille ‘totam noctem eximie vigilandum est apertis et inconivis oculis semper in cadaver intentis, nec acies usquam devertenda est, cum illae pessimae sagae latenter arrepant, forma in quodvis animal conversa.
nam et aves et canes et mures, immo vero etiam muscas, induunt.’

A
How well did you know this?
1
Not at all
2
3
4
5
Perfectly
5
Q

his cognitis animum meum commasculo et statim accedens senem ‘clamare’ inquam ‘iam desine. adest custos paratus.’
vix finieram et statim me perducit ad domum quandam, ubi demonstrat matronam flebilem fuscis vestimentis conectam.
illa surrexit et ad cubiculum me induxit.
ibi corpus splendentibus linteis coopertum manu revelavit.
ubi singula anxie demonstravit, exiit.

A
How well did you know this?
1
Not at all
2
3
4
5
Perfectly
6
Q

sic desolatus ad cadaveris solacium, perfrictis oculis et paratis ad vigiliam, dum animum meum permulcebam cantationibus, usque ad mediam noctem pervigilabam.

A
How well did you know this?
1
Not at all
2
3
4
5
Perfectly
7
Q

tum autem mihi formido cumulatior cum repente intropens mustela contra me constitit oculosque in me fixit.
tanta fiducia in tantulo animali mihi turbavit animum.
denique sic illi ‘abi’ inquam ‘scelesta bestia, antequam meam vim celeriter experiaris! abi!’
mustela terga vertit et e cubiculo protinus exit.

A
How well did you know this?
1
Not at all
2
3
4
5
Perfectly
8
Q

sine mora somnus tam profundus me repente demergit, ut ne deus quidem Delphicus ipse facile discernere posset ex duobus nobis iacentibus, quis esset magis mortuus.

A
How well did you know this?
1
Not at all
2
3
4
5
Perfectly
9
Q

tandem prima luce expergitus et magno pavore perterritus cadaver accurro, et [admoto lumine] [revelatoque eius vultu], omnia diligenter inspicio: nihil deest.
ecce uxor misera flens introrumpit: [cadavere inspecto] reddit sine mora praemium.

A
How well did you know this?
1
Not at all
2
3
4
5
Perfectly
10
Q

‘per fidem vestram’ inquit ‘cives, per pietatem publicam, perempto civi subsistite et extremum facinus istius feminae nefariae scelestaeque severiter vindicate.
haec enim nec ullus alius miserum iuvenem, sororis meae filium, in adulteri gratiam et ob praedam hereditariam exstinxit veneno.’

A
How well did you know this?
1
Not at all
2
3
4
5
Perfectly
11
Q

illa, [lacrimis effusis] quamque sanctissime poterat adiurans cunctos deos, tantum scelus abnuebat.
ergo senex ille: ‘veritatis arbitrium in divinam providentiam ponamus.
Zatchlas adest Aegyptius propheta notissimus, qui mihi promisit se pro magno praemio spiritum istius cadaveris paulisper ab inferis reducturum esse corpusque animaturum.

A
How well did you know this?
1
Not at all
2
3
4
5
Perfectly
12
Q

immitto me turbae et pone ipsum lectulum lapidem insistens omnia curiosis oculis spectabam.
iam tumore pectus cadaveris extolli, iam spiritu corpus impleri.
et surgit cadaver et profatur ‘cur, oro, me post Lethaea pocula iam Stygiis paludibus innatantem ad momentariae vitae officia reducitis?
desine iam, precor, desine, ac me in meam quietem permitte.’

A
How well did you know this?
1
Not at all
2
3
4
5
Perfectly
13
Q

haec vox de corpore audita est, sed propheta aliquanto commotior ‘quin narras’ inquit ‘populo omnia de morte tua?’
respondet ille de lectulo et imo cum gemitu populum sic adloquitur: ‘malis novae nuptae artibus peremptus et addictus noxio poculo, torum terpentem adultero reddidi.
dabo vobis documenta veritatis perlucida, et quod prorsus alius nemo cognoverit vel ominaverit indicabo.’

A
How well did you know this?
1
Not at all
2
3
4
5
Perfectly
14
Q

tunc digito me demonstrans ^: ‘nam cum corporis mei custos hic sagacissimus exsertam vigiliam mihi teneret, sagae quaedam exuviis meis imminentes forma mutata apparuerunt.
cum industriam sedulam eius fallere non potuissent, [postremo iniecta somni nebula] eum in profundam quietem sepeliverunt.

A
How well did you know this?
1
Not at all
2
3
4
5
Perfectly
15
Q

tum me nomine excitare coeperunt neque prius desierunt quam dum hebetes artus mei et membra frigida ad artis magicae obsequia segniter nituntur.
hic autem, qui vivus erat, et tantum sopore mortuus, idem mecum nomen forte habet.

A
How well did you know this?
1
Not at all
2
3
4
5
Perfectly
16
Q

ad suum nomen igitur ignarus exsurgit, et, in exanimis umbrae modum ultro gradiens, ianuam adit.
quamquam fores cubiculi diligenter occlusae erant, per quoddam foramen [prosectis naso prius ac mox auribus] lanienam pro me passus est.

A
17
Q

tum sagae ceram in modum prosectarum formatam aurium ei applicant nasumque similem prosecto comparant.
et nunc stat miser hic, praemium non industriae sed lanienae consecutus.’

A
18
Q

his dictis] perterritus temptare formam incipio.
manu nasum prehendo: sequitur; aures pertracto: deruunt.
ac dum turba directis digitis et nutibus me donatat, inter pedes cirumstantium frigido sudore defluens effugio.
nec postea sic debilis ac sic ridiculus ad patriam redire potui, sed capillis hinc inde deiectis aurium vulnera celavi, nasi vero dedecus linteolo isto decenter obtexi.

A