Personae Non Gratae Lit Crit Flashcards
Canius, eques Romanus, cum se Syracusas contulisset, dicebat se hortulos aliquos emere velle, quo invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset.
quod cum percrebuisset, Pythius quidam, qui argentariam faciebat Syracusis, ei dixit se hortos habere, non venales quidem sed quibus Canius uti posset, si vellet, ut suis: et simul ad cenam hominem in hortos invitavit.
cum ille promisisset, tum Pythius piscatores ad se convocavit, et ab eis petivit ut ante suos hortulos postridie piscarentur, dixitque quid eos facere vellet.
ad cenam tempore venit Canius.
cumbarum ante oculos multitudo; pro se quisque, quod ceperat, adferebat; ante pedes Pythii pisces deiciebantur.
tum Canius “quaeso” inquit “quid est hoc, Pythi? quare tot pisces, tot cumbae?”
et ille “quid mirum?” inquit “quidquid est piscium Syracusas est in hoc loco.”
incensus Canius cupiditate contendit a Pythio ut venderet.
recusavit ille primo.
tandem tamen emit homo cupidus et dives tanti, quanti Pythius voluit.
invitat Canius postridie familiares suos; venit ipse mature; cumbam nullam videt.
quaerit a proximo vicino num feriae piscatorum essent.
‘nullae, quod sciam’ inquit, ‘sed hic piscare nulli solent.
itaque heri mirabar quid accidisset’.
iratissimus Canius; sed quid faceret?